CAVUM Sidus

CAVUM Sidus
CAVUM Sidus
apud Solin. c. 27. Exsultant (simiae) novâ Lunâ, tristes sunt cornutô et cavô sidere: est cava et cornuta
Luna, quam a nova discernit, quae tamen et ipsa cava nihilominus et corniculata est. Et quidem Graeci μηνοειδῆ et κοίλην quoque vocant, quum curvatur in cornua, et tam de nova dicunt, quam de vetere. Sed et similiter cavam Lunam a nova distinguit Plinius, ubi de Cercopithecis, l. 8. c. 21. Nempe cum cavum opponatur pleno, nam quod vacuum fit, cavum exsistit; etiam cava Luna plenae opponitur: adeoque, sicut plena dicitur, quum totum orbem implet, ita cava, hîc non ἡ μηνοειδἠς, fed quum totô orbe vacua est et inanis, nihilque prorsus haber luminis, Per interlunia igitur, quum splendorem prorsus amisit Luna, tristes sunt simiae: eandem renascentem et in exortu suo novam exsultatione adorant. Quod de cynocephalis quoque Orus scribit in Hieroglyphicis. Vide Salmas. ad Solin. p. 376.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CAVA — I. CAVA foramina in muris facta, Livio, l. 24. c. 24. Murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars sccrpionibus modicis ex occulto petebant hostem. Genere primo apud Varronem, l. 3. c. 15. de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUNA — I. LUNA Hetruriae opp. maritimum, Plin. l. 3. c. 5. fecundissimis candidi marmoris fodinis, quod ab eo Lunense dicebatur, olim nobilitatum: ad ostia Macrae fluv. nunc excisum, cui Sarzana ad 3. mill. pass. in Episc. dignitate successit: inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVA Luna — vide supra Cavum Sidus et infra Novilunium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVILUNIUM — ab Atheniensibus religiose observatum, ante quod copias contra hostem educere non licebat, eâ lege: Στρατείαν μὴ ἐξάγειν πρὸ τῆς τοῦ Μηνὸς ἑβδόμης, Copias ne educunto ante septimum mensis diem; cuius meminit Hesychius, Zenobius item Cent. 3. Prov …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUX — a nuceris, quod a Graeco μύκηρος, converso M. in N. secundum Voss. de Secient. Mathem. c. 6. §. 1. Varroni et Isidoro a nocendo dicta est: Aliis Syriacam vocem esse, et ex luz, L. in N. mutatô, vel ex Hebr. Gap desc: Hebrew i. e. Corylus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”